TRIBUNAL

TRIBUNAL
TRIBUNAL
suggestus erat editior, unde conspici Magistratus ab omnibus poterat, in quo sella Curulis iurisdictionis insigne locata erat, ubi sedens Praetor cognoscebat. Vitruvius Tribunal specie amplissimum, in aede Augusti his verbis describit l. 5. c. 1. Tribunal est in ea aede hemicycli schematis minoris curvaturâ formatum: Eius autem hemicycli in fronte est intervallum pedes quadraginta sex, introrosum curvatura pedes quindecim, uti, qui apud Magistratus starent, negotiantes in Basilica non impedirent: quod ipsâ assignatione augustissimum videtur et in arcus formam, quae semicriculo minor est, cum ad diametrum non pertingat, redactum. Praeter illud subsellia erant, in quibus ii Iudices, qui Magistratum Curulem non gerebant, ut Tribuni Pleb. Quaestores, Trium viri, Aediles Pleb. et qui cum Magistratibus Curulibus iudicabant. Centumviri, considentes cognoscebant causam. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 8. et Polletum, de Foro Rom. l. 1. c. 6. In hodierno Imperio summum Tribunal Camera Imperialis est, in qua apud Imperii Iudices sive Assessores legitima rei controversae inter litigantes tractatio instituitur: Ha betque illa ordinariam et plenissimam iurisdictionem a Caesare attributam, sic ut nec controversias semel ad eam delatas avocare possit; cum ipsum repraesentet Caesarem, sub cuius nomine et sigillo omnia mandata, sententiae et decreta emanant. Institutum est hoc Tribunal a Maximiliano I. Imperatore Wormatiae, consentientibus Imperii statibus, A. C. 1495. ut maiori temporis sumptuumque compendio lites dirimerentur, cum Aula et Curia Imperatorum, ad quam olim Ordcinum devolvebantur appellationes et immediatorum Statuum causae, litibus nimis obruta eslet, et nimiis impensis eam sequi Actores ac Rei cogerentur. Personae
Camerales sunt Iudex, qui a solo constituitur Imperatore: Praesides, qui plures sunt iique Comites vel Barones, quos idem solus constituit, quorumque unus absentis Iudicis agit vices, et Assessores, qui olim erant XXIV. aliis VIII. Maximiliani II. tempore aucti et ab Imperatore, Electoribus aliisque Statibus repraesentantur. Locus Tribunalis huius Spira est, urbs Imperialis libera: unde iniuslu Caesatis et Ordinum transferri non potest, nisi belli pestisque temporibus, etc. Praeter illud, Iudicium quoque est Rotwilense, das Keyserliche Hoffgericht zu Rottweil; sed istud non universalem, ut Camera praefata; verum in certo tantum et limitato districtu (per Suevicum, Austriacum et Rheni Circulos) iurisdictionem habet. Institutum a Cunrado Suevo Imperatore, A. C. 1147. quando de Imperio cum Lothario Saxone decertavit: Tum enim egregiam Rotweilensium in se fidem expertus, Imperialis huius Iudicii axiomate eam compensavit. Assessores sunt XII. interim ab eo ad Cameram appellatur. Vide Limnaeum, de Iure Publ. l. 9. c. 4. De Tribunalibus Atheniensium quaere supra in vocibus Dicasterium, Forun, Iudicium: de Hebraeorum, in voce Synedrium: de cespitiis Tribunalibus, quos milites Imperatoribus erigere solebant, Salmasium, ad Pallium Tertull. c. 5. Sed et Tribunalia Diis excitata memoratur, in veter. Inscr. Apollini et Veriugodumno sacrâ, quam infra dabimus: ubi Tribunalia stylobatas, in quibus horum statuae, exponit Car. du Fresne: qui et hanc Inscr. Numini. Augustor. Deo. Voliano. M. Gemel. Secundus. et. c. Sedatus. Florus. Actor. Vicanor. Portens. Tribunal. cum. locis. ex. stipe. conlata. posuerunt. Ut et Istam, P. Aelius. Valerianus. hoc vas. disomum. sibi. et Felicitati. posuit. et Tribunal. ex. permissu. Pontif. perfecit. ex Boislardo, part. 6. fig. 78. exhibet, Dissert. e inferior. aevi Numism. §. 54. Vide etiam supra voce Sedes. Ut et hoc addam, Tribunal supremi Iudicis indeclinabile esse, etiam Gentilium Sapientioribus fuisle non ignotum, discimus ex Cliniae verbis,
apud Platonem, de LL. l. 10. et verfibus Philemonis, uti Auctorem eorum vocat Iustinus Martyr, l. de Monarch. seu Diphili Comici, uti Clemens Alex. l. 10. Strom. apud quos locum satis prolixum, sed memorabilem omnino, vide: adde Senecam, Hercule Fur. Act. 3. Sistit autem illud Socrates in trivio, ex quo geminae tendant viae, altera quidem ad Tartarum, altera ad insulas Beatorum, apud eundem Platonem, in Gorgia; quam in rem vide plura apud Tob. Pfannerum, Theol. Gent. purtor. c. 20. §. 12. et 18. Apud Scriptores Eccles. Tribunal gradus vocatur, super quem ascendit Diaconus ad legendum; aliquando idem est, quod Βῆμα Graecis, etiam inter ministeria sacra nonnullibi reponi videtur Carolo du Fresne, in Glossar. quem de Tribunali novendecim accubituum multis agentem adi in Constantinopoli Christiana. Origo voci an a Tribunis; an a Tribubus quibus ibi ius dictum: vide etiam infra Suggestum: ubi de Tribunalium cancellis, in hac voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • tribunal — tribunal, aux [ tribynal, o ] n. m. • XVe; « siège d un juge » fin XIIe; mot lat., de tribunus « tribun » 1 ♦ Lieu où l on rend la justice. ⇒ 1. palais (de justice), prétoire . Dans l enceinte du tribunal. La barre, le parquet; le greffe du… …   Encyclopédie Universelle

  • Tribunal — is a generic term for any body acting judicially, whether or not it is called a tribunal in its title. For example, an advocate appearing before a Court on which a single Judge was sitting could describe that judge as their tribunal .In the Roman …   Wikipedia

  • tribunal — tri‧bu‧nal [traɪˈbjuːnl] noun [countable] HUMAN RESOURCES LAW a court that is given official authority to deal with a particular situation or problem: • The case of your redundancy (= loss of your job ) will be heard by an independent tribunal …   Financial and business terms

  • tribunal — tri·bu·nal /trī byün əl, tri / n [Latin, platform for magistrates, from tribunus tribune, from tribus tribe] 1: the seat of a judge or one acting as a judge 2: a court or forum of justice: a person or body of persons having to hear and decide… …   Law dictionary

  • tribunal — TRIBUNÁL, tribunale, s.n. 1. Instanţă judecătorească (cu atribuţii determinate). ♦ (În vechea organizare judecătorească) Instanţă intermediară între judecătorie şi curtea de apel, care îşi întindea jurisdicţia asupra unui judeţ. 2. Local în care… …   Dicționar Român

  • tribunal — (Del lat. tribūnal). 1. m. Lugar destinado a los jueces para administrar justicia y dictar sentencias. 2. Ministro o ministros que ejercen la justicia y pronuncian la sentencia. 3. Conjunto de jueces ante el cual se efectúan exámenes, oposiciones …   Diccionario de la lengua española

  • tribunal — Tribunal. s. m. Siege du Juge, du Magistrat. Quand le Juge est dans son tribunal, assis sur son tribunal. Il signifie aussi la jurisdiction d un Magistrat, ou de plusieurs qui jugent ensemble. Le Conseil du Roy est le souverain tribunal. ce… …   Dictionnaire de l'Académie française

  • Tribunal — Sn Gericht, Gerichtshof per. Wortschatz fremd. Erkennbar fremd (16. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus frz. tribunal m., dieses aus l. tribūnal, eigentlich Bühne für den Tribun , zu l. tribūnus m. Oberster , zu l. tribus f. Bezirk, Volk , eigentlich… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • tribunal — s. m. 1. Lugar onde se administra justiça. 2. Lugar onde qualquer magistrado desempenha o seu cargo. 3. Conjunto de magistrados que compõem o tribunal. 4. Audiência. 5. Jurisdição de magistrado. 6.  [Figurado] Diz se da jurisdição de coisas… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Tribunal — Tri*bu nal, n. [L. tribunal, fr. tribunus a tribune who administered justice: cf. F. tribunal. See {Tribune}.] 1. The seat of a judge; the bench on which a judge and his associates sit for administering justice. [1913 Webster] 2. Hence, a court… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”